Pagina (117/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cui Angelus: Ista est religiosorum requies monachorum et conversorum, canonicorum et sanctimonialium per promissam obedientiam. Hiis qui praesunt hilariter, et devote impendunt, et qui magis gaudent subesse quam praesse; qui voluntatem propriam relinquunt et aliene obtemperant; qui dum sunt in corpore, coelestia sapiunt; qui refrenant linguas suas, a malis non solum, sed etiam a bonis propter taciturnitatis amorem. Tunc ait Tundalus: Domine, si tibi placet, volo propius accedere, et eos qui intus sunt, videre. Placet, inquit, ut videas eos et audias, sed non intrabis ad eos. Isti quoque fruuntur presencia Sancte Trinitatis, et qui semel ad eos intraverit, omnium immemor praeteritorum, ulterius non disjungitur a consorcio Sanctorum, nisi forte virgo fuerit, et conjungi mereatur choris Angelorum. Et accedentes propius, viderunt utriusque sexus animas, que assimilabantur Angelis, quarum splendor et odor delectabilis et sonus suavissimus, omnem gloriam, quam ante viderant, superabant. Omnia instrumenta, nemine tangente, sonos reddebant. Sed hanc omnem dulcedinem superabant voces ipsorum spirituum, quibus nullus labor erat in exaltacione vocum, nec labia videbantur moveri, nec manus ad instrumenta musica levare curabant; et tamen ad libitum cujusque melos reddebant. Firmamentum, quod erat super capita eorum, multum splendebat, de quo cathene pendebant auri purissimi, virgulis argenteis intermixte, pulcherrima varietate contexte, de quibus scyphi et phiale et tintinnabula et cymbala et lylia et sperule pendebant auree.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Angelus Ista Tundalus Domine Sancte Trinitatis Sanctorum Angelorum Angelis