Pagina (120/287)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Non solum autem visus, verum etiam omnium verorum sciencia dabatur insolita; ita ut non esset ibi opus interrogare amplius aliquem; sed omnia sciebat ibi Tundalus aperte et integre, quaecumque volebat.
      XVI.
      De quatuor- Episcopis quos Tundalus ibi cognovit.
      Cum autem ita esset ibi Tundalus, affuit ei Sanctus Quadanus54 confessor cum magna leticia salutans eum, et amplectens intime caritatis visceribus, ait: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum ex hoc, nunc et usque in seculum. Ego sum Quadanus patronus tuus, cui jure debitor es sepulture55. Et cum hoc dixisset, stetit, nichil amplius dicens. Tundalus autem respitiens, vidit Sanctum Patricium Hyberniencium apostolum, cum magna turba episcoporum, inter quos quatuor sibi notos vidit: scilicet Celestinum, qui fuit archiepiscopus Ardinacie, et Malachiam, qui Celestino successit, qui Romam veniens, tempore Innocentii, Legatus et Archiepiscopus ab ipso est constitutus; qui omnia, quae habere poterat, Sanctis et pauperibus dividebat. Hic constructor extitit quadraginto quatuor coenobiorum monachorum, canonicorum, sanctimonialium, quibus omnia necessaria providebat, nichil omnino sibi retinebat. Ibique vidit Christianum lugdunensem episcopum, fratrem praedicti Malachiae uterinum, mire continentie virum, et voluntarie paupertatis amatorem. Et Neemiam duanensis56 civitatis antistitem, virum simplicem atque modestum, sapientia quoque et castitate prae ceteris fulgentem. Hos quatuor cognovit Episcopos. Eratque juxta eos unum sedile mirabiliter ornatum, in quo nemo sedebat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Antiche leggende e tradizioni che illustrano la Divina Commedia
di Pasquale Villari
1865 pagine 287

   





Tundalus Tundalus Tundalus Sanctus Quadanus Dominus Quadanus Sanctum Patricium Hyberniencium Celestinum Ardinacie Malachiam Celestino Romam Innocentii Legatus Archiepiscopus Sanctis Christianum Malachiae Neemiam Episcopos