Et hic quidem vereor, ne nimis multa congesserim, cum utique paucioribus Tibi opus fuisset, ut principia mea tuis itidem non valde absona teneres, ac ipse consectaria felicius deduceres. Hoc equidem persuasum habebam; hinc et prima tantum innuere initio decreveram; verum ut et quibusdam aliis, qui hanc meam theoriam flagitabant, ipsi autem novissima haec electricitatis vindicis reperta, ac principia potissimum a Te constituta nec probe noverant, morem gererem, ipsam hanc theoriam, cum jam ad rem accessissem, paullo fusius explanare opportunum duxi. Felix ipse porro, si et Tibi, et illis non ingratum fecero! Vale.
Dabam Novo-Comi 18 Aprilis 1769.
NOVUS AC SIMPLICISSIMUSELECTRICORUM TENTAMINUM
APPARATUSSEU
DE CORPORIBUS ETEROELECTRICIS
QUAE FIUNT IDIOELECTRICAEXPERIMENTA, ATQUE OBSERVATIONES
Quest’Opuscolo fu stampato in Como nell’anno 1771.
NOVUS AC SIMPLICISSIMUSELECTRICORUM TENTAMINUM
APPARATUS18
CAP. I.
DE RATIONE LIGNA ALIAQUE CORPORA PARANDI,
UT FIANT AB ORIGINE ELECTRICA.
I. Ligna probe sicca, tum fricta ex oleo evadere coercentia, Patre Ammersino ostendente Nolletus animadverterat 19.
II. Quae res valde commode cedit, cum ex iisdem lignis fulcra comparari possint aptissima sejungendis corporibus, in quae electricitas per communicationem est congerenda.
III. Porro ligna sic in oleo cocta electricitatem originariam praeseferre, seu signa edere, et ea quidem vivida, cum vel leviter fricantur, nemini, quod sciam, observatum 20. Hoc tamen est, quod, experimentis nondum initis, uni meo principio nixus, conjectura assequutus fueram, quam postea probavit eventus.
| |
Tibi Tibi Novo-Comi Aprilis Opuscolo Como Ligna Patre Ammersino Nolletus
|