XI. Quod vero non ita facile fuisset conjicere, haec corpora electricitatem defectivam tenacius affectare mihi ferme sunt visa, quam aliquae resinae; non raro enim mea ligna ipsis lamellis metallicis dant, a quibus accipit cera signatoria. At hic infinitae propemodum varietates sese offerunt, quas satius erit ad alium locum rejicere.
XII. Illud unum notabo, quod longe debiliori virtute emicant sive ligna, sive resinae, cum charta inaurata, vel alia lamella metallica perfricantur, ut fiant electrica excessu. An vero quod renuant alienum ignem induere, cum eorum ingenium sit proprio exspoliari?
XIII. Caeterum compertum habui, et inter reliqua corpora, quae similiter electricitatem defectus inducunt in ligno, quod fricant, eam nempe electricitatem, quam idem lignum affectat, alia vividiorem, debiliorem alia vim excitare. Pannum ex. gr. praestat corio, chartae nudae, fortasse etiam manui: item pannum album panno nigro, rubeo etc. Tandem praestantissimi sunt pili felis, leporis, etc.
XIV. Jam cum mea haec ligna tum coercentia, tum electrica ab origine evaserint, quidni rite aptata electrica fiant ad explosionem, more vitrorum, ac resinarum?
Equidem in mea dissertatione De vi attractiva ignis electrici 21 illud conabar ostendere: corpus quodcumque, dummodo sit ita coercens, ut electricitas, quae uni ejus faciei immittitur ad oppositam faciem non praeterfluat, corpus hoc, inquam, ob ipsam vim attractivam particularum nec quid supra, nec infra saturitatem ferentium, ratione qua ignis adventitius uni ejus faciei applicatur, nativum ignem suum ex alia dimittere conari; et vice versa, quo nativus ignis ex una facie hauritur, eo sibi alienum ad oppositam faciem allicere.
| |
|