XLVIII. Dico igitur nullum corpus ex genere coercentium (si vitrum fortasse excipias, de quo aliqua infra) ita poros habere obstructos, ut per hoc igni electrico via praecludatur. Quid ergo caussae erit cur haec permeare impediatur, nisi vis quaedam insita repulsionis?
XLIX. Sitne vero haec vis insita particulis omnibus corporum coercentium, vel aliquibus tantum: seu, quod idem est, vis haec repellens nonnisi certae cuidam materiei competat hisce in corporibus degenti, dubitari poterat.
L. Dubitari, inquam, poterat relate ad corpora coercentia eterogenea, non utique relate ad omogenea, ut aerem purum concipimus, tum etiam vitrum.
LI. Sed dubitationem omnem sustulerunt experimenta a me instituta: ea enim oleosae tantum substantiae in corporibus eterogeneis degenti id muneris esse tribuendum jam plane demonstrant.
LII. Etenim quid aliud requiritur ad hoc ut lignum, charta, corium, ossa, lapides etc. quae ab igne electrico permeantur, jam hunc ignem respuant, nisi ut in oleo excoquantur ( I, V, VI, VII)?
LIII. At nec est necesse ut oleum extrinsecus adjiciatur corporibus illis, quae jam idonea portione naturaliter donantur: haec enim corpora tantummodo ustulata recte coercentia evadunt (XX).
LIV. Et quidem ligna resinosa omnium praestantissima inveniuntur (XXXIII).
LV. Lapides vero, qui hac oleosa substantia ferme destituuntur, nudo igne assati pene nihil produnt (XXXVIII).
LVI. Tum autem prodent, cum oleo excoquantur (VII).
LVII. Et hic liceat mihi iterum urgere. Ligna, ossa, corium, charta etc. antequam adurerentur igni electrico pervia extabant; nunc vero in furno assata jam non permeantur.
| |
Dubitari
|