Nil ergo mirum si metalla tali pacto excocta nullatenus coercentia evadunt (VI).
LXX. Oportuit igitur ut alio me converterem. Tenuia ramenta metallica sumebam, quibus aequali portione picis ope fusionis commixtis, corpus conflavi, si non absolute coercens, at nec ita pervium igni electrico: ex hoc enim catenae adnexo non jam alacres scintillae emicabant, ut ex puris metallis, sed longe languidiores, nec sine quodam stridore, qui est nota ignis aegre erumpentis.
LXXI. Plura alia tentamina inii metallo in subtilissimum pulverem comminuto, ac modo dupla, modo tripla, modo quadrupla colophoniae massa commixto: utque in reliquis eo difficilius permeabatur igne electrico corpus, quo majore picis parte coaluerat; postremum hoc, in quo pars picea metallicam quadruplo excedebat, jam satis coercens inveni.
LXXII. Quod si metalla, eo quod insigni vi attractiva pollent, debent multa pice commisceri, ut ea sit in corpore quod ex hac mixtione emergit oleosae substantiae vis repulsiva, quae valeat ignem electricum coercere; non eadem porro est ratio aliorum corporum, quorum vis attractiva non multum est attendenda, vel certe nullatenus comparanda cum metallis, aut cum aqua. Hinc est quod pulvis ex marmore, cineres, carbones 24 similiter im pulverem contusi aliaque id generis, si aequa tantum pici portione commixta coalescant, jam erunt coercentia. Quid? Iterum ne in medium proferenda ligna, ossa, corium, charta etc. in quibus vel exigua olei portio particulis corpus constituentibus intime permixta (modo aqueae particulae desint) efficit, ut probe coerceant?
| |
|