LXXIII. Jam ergo ex hac analysi constat corpus vel deferens vel coercens se prodere, prout nempe vel vis attractiva particularum sive metallicarum, sive aquearum, sive etiam quarumcumque idem corpus constituentium ipsa praevalet, vel contra praevalet vis repulsiva oleosae substantiae iisdem corporis particulis alligatae.
LXXIV. At si ita est, objici potest, nullum corpus inveniri debere tam probe coercens, quam ipsum oleum, quod nullam habeat extraneam materiam admixtam, quae vi attractrice vim illius expultricem elidat. Atqui longe melius coercent ligna subusta, quae ex multis extraneis particulis constant, parvo oleo admixto?
LXXV. Equidem oleum quammaximam exerere erga ignem electricum vim repulsionis ratum habeo. At nec inde illico consequitur firmius obstaculum ipsi igni objicere, quam reliqua coercentia: illius enim fluiditas maxime est attendenda, quae facit, ut particulis ejusdem olei motui cuilibet se praebentibus, aliquali ignis electrici effusioni via aperiatur.
LXXVI. Re enim vera si brachium catenae electricae proxime respiciat superficiem olei, quamdam particularum hujus disjectionem, quosdam veluti vorticulos ipso demum oculis cernimus: qui quidem motus, ut mihi attente consideranti se se offerunt, a lege motuum electricorum non abludunt: efficiuntur enim ex eo quod particulae olei, quibus a catena vi urgente electricitas aliqua immediate est immissa, jam et ipsam catenam et se se mutuo fugiunt, tum ad latera alias particulas petunt nullatenus electricas, quae hoc ipso properant ad catenam electricam, ac in locum primarum succedunt.
| |
|