LXXXV. Quasi vero cum vim repulsivam in medium afferebam, vim quamlibet attractivam excluderem; aut sit aliquis in his rebus ita extraneus, qui ignoret indolem virium mutuarum in eo praecipue sitam, quod ita e minimis pendent distantiis, ut saepe ex attractivis in repulsivas e repulsivis in attractivas transeant. Hujusmodi exempla pene infinita cum ex notissimis naturalibus phaenomenis, tum praecipue ex Chemia deprompta, insuper gravissimorum hominum testimonia recensere possem; at nec vacat, nec est necesse.
LXXXVI. Hoc si ita est, quidni dicere possim particulas corporum coercentium, puta vitri, aeris, oleosae substantiae, quas vim repellentem exerere erga ignem electricum tot experimenta evincunt, in distantiis minoribus nullatenus repellere; imo contraria vi esse praeditas, qua copiam ignis satis magnam arcte complectuntur?
LXXXVII. Porro nativum hunc ignem, quem veluti in sinu suo haec corpora condunt, haurire poterit sive affrictus, seu corpus quodlibet applicitum defectu electricum: hoc viribus suis alliciendo, extorquendoque ignem e complexu particularum corporis coercentis; ille mutata partium positione efficiendo, ut vis attractiva particularum ejusdem corporis coercentis remissior evadat 26.
LXXXVIII. Quod autem haec corpora coercentia et ignem alienum induant tum ope communicationis, tum ope affrictus, minus negotii facessere debet. Quid enim mirum, si corpus electricum excessu superata vi repellente corporis coercentis, super hujus facie copiam ignis redundantis congerat?
| |
Chemia
|