Quid absonum, si affrictus eam aliquando inducat partium positionem, quae vi attractivae particularum corporis coercentis magis faveat, unde hoc ipsum alieno igne ex affrictu onustum se prodat 27?
LXXXIX. Quod attinet ad affectionem corporum coercentium, qua fit, ut quantum alieni ignis in una facie congeritur, tantundem nativi ex opposita facie discedere nitatur; et vice versa quantum ex una nativi hauritur tantundem alieni ad se alliciat altera: id ex sola vi attractiva particularum corporis coercentis repetebam in saepius memorata Dissertatione De vi attractiva ignis electrici 28; uti etiam phaenomena omnia athmosphaerae electricae, atque electricitatis vindicis ex eodem principio mihi prospere fluebant, scilicet: quo ignis redundans corpori cuilibet applicatur, licet in hoc vere non ineat, eo vim attractivam particularum ejusdem corporis remissiorem evadere igni nativo retinendo; et vice versa: quo defectus eidem corpori applicatur, eo vim attractivam ejusdem intendi 29. Haec, inquam, tunc temporis explicabam nulla habita ratione vis repulsivae corporum coercentium, cujus argumenta prae manibus non erant; nunc vero cum horum et plurima, et eloquentissima in promptu sint, possem mutata partium vice vim hanc repulsivam in locum attractivae sufficere: atque omnia hujus generis phaenomena aeque feliciter mihi novam hanc viam ineunti cederent. Porro illud semper constaret, cui maxime insistebam: vires mutuas hanc in phaenomenis electricis sibi partem vindicare.
XC. Verum, ut quod sentio ingenue fatear, huic explicationi, quae peti posset e vi repulsiva, nonnulla alia phaenomena reclamant.
| |
Dissertatione De
|