Pagina (82/227)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Si enim ponamus ex. gr. laminam vitream, cujus uni faciei excessus applicatur idcirco nativum ignem ex opposita facie dimittere, quod ille ignis redundans vim repulsivam particularum vitri vere intendat; consectarium est vim hanc repulsivam vitri erga ignem electricum ad sensibilem distantiam extendi; siquidem etsi in aliqua distantia applicetur hic excessus, adhuc ignem nativum vitri cogit abire. Atqui et vitrum, et quodlibet corpus coercens neutiquam fugit corpus electricum excessu, quod proxime respicit; sed illud petit, ac mutuo adhaerent.
      XCI. Quod si haec faciunt ut minus probem explicationem petitam e vi repulsiva; non desunt quae et illam e vi attractiva desumptam adversari videantur. Quomodo enim vis haec attractiva ad sensibilem distantiam pertinget, si in distantia adhuc ultra captum exigua jam in repulsivam abiit (Cap. II), ut ex vi coercendi colligimus?
      XCII. Ex his autem facile me expedio, omnibusque satisfacio considerando particulas corporum coercentium in minimissima distantia vi attractrice praeditas, quae porro in aliquanto majori distantia, adhuc tamen exilissima, in repellentem abit, mox vero iterum in attractivam desinit, quae ad sensibilem distantiam pertingit. Primus hujus vis modus (non enim vires diversae mihi habentur, sed diversi ejusdem vis modi, seu status) rationem prodit cur ea corpora copia ignis nativi satis magna donentur, ut innuimus (LXXXVI). Secundus cur eadem coerceant, quod toto Cap. II ostendi. Tertius cur accessus, atque adhaesiones obtineant inter haec corpora coercentia ac corpus quodvis electricum (XC). Quibus positis omnia jam firmo stant fundamento, quae de laminis coercentibus ac de electricitate vindice olim disserebam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Collezione dell'opere del cavaliere conte Alessandro Volta patrizio comasco
Tomo Primo - parte prima
di Alessandro Volta
Editore Romei Firenze
1858 pagine 227