Has profecto singulas vicissitudines definite notare operae pretium foret; verum e tam minimis persaepe adjunctis pendent, ut aliquid stati determinare non semper praesto sit. Quare generaliora quaedam, quae meis experimentis fere unice circa ligna et chartam mage comperta habeo, proferre, satis in praesenti duxero.
XCVII. Igitur ligna nudo igne assata electricitatem resinosam praeseferunt, aeque ac ligna, quae in oleo excocta fuerunt (X); et quidem, non secus ac illa (XI), electricitatem hanc magis affectare videntur, quam quaedam resinae.
XCVIII. Nam cum ceram signatoriam a quavis bractea metallica constanter accipere observaverim; at mea ligna nonnunquam dare omnibus omnino bracteis metallicis; saepe pluribus dare, nec nisi a certis quibusdam accipere, compertum habeo.
XCIX. Veruntamen inter haec ligna non raro inveniuntur quae ab omnibus omnino bracteis metallicis accipiunt: quin et quandoque a serico, aut panno nigro, rubeo, viridi, a charta nigra etc.
C. Quod autem admirationem maximam facit: non solum hae differentiae in diversis lignis obtinent, sed in eodem persaepe ligno; adeo ut ille idem bacillus, qui hodie dat bracteae stamneae, chartae inauratae, orichalco, cras accipiet ab eadem charta, bractea, orichalco, iterum daturus tertia die etc.
CI. Dixi ceram signatoriam a quacumque lamella metallica accipere: quod de omnibus resinis minime intelligendum volo. Sulphur enim, et colophoniam certis quibusdam bracteis, ut stamneis, aut plumbeis dare, contra ac generaliter nimis sancitum fuerat, indubiis experimentis mihi constat.
| |
Quod
|