Pagina (85/227)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      CII. Ex his tria constituo. 1. Non omnia corpora, quae electricitatem defectivam affectant, compelli posse ope affrictus laminarum metallicarum, ut electricitatem excessivam induant. Extant enim ligna, quae constanter nativo igne orbantur, nec nisi defectu electrica se produnt (XCVIII).
      CIII. 2. Et inter corpora resinosa, quae aliquando vim patiuntur, atque excessum induere non renuunt, multum intercedere differentiae: quippe alia ab omnibus metallis coguntur ignem accipere, ut cera signatoria (XCVIII); alia ab aliquibus tantum accipiunt, aliquibus dant; ut sulphur, et colophonia (CI).
      CIV. 3. Quod consequens est, in metallis diversam aptitudinem inveniri ignem suum impertiendi corporibus resinosis; majorem ex. gr. inesse orichalco, quam plumbo, aut stamno (XCVIII, CI).
      CV. Quod ad 1. Spectat: quaenam ligna inquiro, ac quibus in casibus cuilibet metallo dent: invenioque hoc praestare lignum probius subustum, nuper e furno eductum, quod adhuc modice caletCVI. At hoc calore sensim evanescente incipit jam idem lignum accipere a bractea stamnea viscoso quodam tegumento (nobis vernice) obducta, ut aurum colore mentiatur; eidem vero bracteae in facie nuda, aliisque bracteis metallicis nudis pergit dare.
      CVII. Mox a laminis elasticis ex metallo flavo, aut rufo ut aurum, aes, orichalcum, tum a charta inaurata accipit: dat laminis elasticis sed albis; chartae argenteae; bracteis stamneis, aut plumbeis.
      CVIII. Inde accipit a laminis quoque albis, dummodo elasticis, a charta argentea, a tela item argentea: bracteis vero plumbeis, stamneis adhuc dat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Collezione dell'opere del cavaliere conte Alessandro Volta patrizio comasco
Tomo Primo - parte prima
di Alessandro Volta
Editore Romei Firenze
1858 pagine 227