Pagina (86/227)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      CIX. Tandem et ab his accipit.
      CX. Ex quo 2., et 3. pariter illustrantur. 2. eo quod jam differentiae inter corpora resinosa minus obscure emergant. 3. quod quaedam series corporum metallicorum, seu partitio per gradus (scalam vocabo) se prodat, qua quaeque aptiora se praebent igni in resinis ope affrictus congerendo.
      CXI. Verum quidem est ligna tali pacto successive tentata in eo aliquid discriminis ostendere, quod alia post multas etiam horas, quin et post plures dies nonnisi ad aliquot gradus descendant, videlicet non accipiant nisi a bractea aqua gummata 31 obducta, aut etiam ab aurichalco, et charta inaurata; pergant vero dare bracteis plumbeis, stamneis: dum contra alia vix calorem amiserunt, cum jam ab omnibus bracteis metallicis accipiunt, imo nonnulla et a serico nigro, panno etc. At quid inde conficitur? Scilicet non omnia ligna omnes scalae metallorum gradus descendendo percurrere; non vero ullatenus invertere.
      CXII. Non dissimulabo tamen postquam in sua quaque sede assignando corporibus metallicis processeram, certam quamdam aberrationem deprehendisse: quam priusquam aperio, non inutile erit diligentius perscrutari cur aliqua metalla aptiora sint igni suo suppeditando.
      CXIII. Porro plura ad id conferre allatis experimentis docemur. Sunt nempe: aqua gummata; color ipse metalli; elasticitas.
      Aqua gummata: etenim a bractea stamnea hac linita accipit lignum, quod cuivis bracteae nudae dat (CVI).
      Color: namque sunt ligna, quae accipiunt a lamina aurea, aenea, ex orichalco, dant vero argenteae, aut cuivis albae laminae; similiter accipiunt a charta inaurata, quae dant chartae argenteae (CVII).


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Collezione dell'opere del cavaliere conte Alessandro Volta patrizio comasco
Tomo Primo - parte prima
di Alessandro Volta
Editore Romei Firenze
1858 pagine 227