Elasticitas: constat enim ligna, quae a laminis elasticis albis accipiunt, adhuc dare laminis plumbeis; aut stamneis (CVIII): item sulphur et colophonia accipiunt ab elasticis, dant non elasticis (CI) etc.
CXIV. Quod ad elasticitatem spectat mirum non videbitur affectionem hanc plurimum conferre ut metalla ignem suum resinis impertiantur. Concipi enim potest partium elasticarum motum plane diversum motu partium non elasticarum efficacius agere, ut ignis e corpore extrudatur. Alioqui jam compertum habemus calorem, qui elasticitati est maxime affinis, corpora disponere igni suo ope affrictus dimittendo.
CXV. Illud vero non intelligitur, quomodo color metalli conferat. Porro diversitatem non repetemus a diversa luminis reflexione; namque in tenebris omnia similiter eveniunt.
Equidem hoc ipsum in tibialibus sericis albis et nigris animadversum fuerat: nimirum colorem, pro ut est in luce, nihil conferre. Statim vero et illud compertum: neque pendere contrarietatem electricitatum e colore prout est in corpore; sed unice e certa quadam mixtura, qua tibialia imbuuntur, ac fucantur: quae mixtura alba ne sit, an nigra, perinde est.
CXVI. At in metallis nil tale usuvenit. Quare dispositio in corpore ipso est invenienda, in ipso colore, non, inquam, prout est in luce (CXV); sed prout est in metallo: videlicet in superficie hujus his vel illis radiis reflectendis accommodata.
CXVII. Jam de aqua illa gummata quid adnotandum? Observavimus bracteas metallicas illa linitas, omnium primas ignem suum impertiisse ligno quod fricabant (CVI). Hic ulterius observabo hanc aquam gummatam non solum metalla, sed alia quoque corpora aptiora reddere igni impertiendo.
| |
|