Pagina (88/227)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Compertum enim habui a ligno, aut alio corpore ita linito accipere sericum nigrum, quod ligno nudo (non ustulato), corporibusque fere omnibus dat: similiter ab hoc ligno linito accipere aliud lignum ustulatum, quod nedum ligno nudo, sed quibusdam metallis adhuc dat.
      CXVIII. Hinc facile concipitur cur charta inaurata igni impertiendo paratior sit, quam aliae lamellae metallicae similes, ejusdemque coloris; item charta argentea (CVII, CVIII). Siquidem bracteolas, quibus charta induitur, non omnino nudas, sed aliqua gummata aqua, licet levissime, linitas extare credibile est. Etsi enim bracteolis jam chartae applicatis nihil artifices consulto superducant; ea tamen ipsa aqua gummata, qua folia primum nuda perfunduntur, ut bracteolae adglutinentur, quidni has bracteolas, dum apprimuntur, supergressa exteriorem quamdam tunicam compingat?
      CXIX. Hoc vel ex eo suadetur, quod charta aurea, sive argentea usu frequenti attrita, non amplius aptitudine ignis impertiendi prestat aliis laminis metallicis nudis, ut antea praestabat. Imo non raro vix aliquid nitoris amisit, cum jam praestantia concidit. Porro quid hic detrimenti passa est charta, siquidem hanc bracteola metallica nullatenus denudatam cernimus? Scilicet illi tunica gummosa abrasa, ita ut bracteola jam nuda appareat.
      CXX. Haec optime deducerentur ex maxima aquae gummatae aptitudine ignis impertiendi, si haec et ubique, et semper constaret; verum exceptio magni nimis momenti moram facit, ne rem tuto definire liceat. Etenim compertum habui bracteam stamneam aqua gummata fucatam aliquando deteriorem se prodere aliis bracteis metallicis nudis, albis quoque, nec elasticis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Collezione dell'opere del cavaliere conte Alessandro Volta patrizio comasco
Tomo Primo - parte prima
di Alessandro Volta
Editore Romei Firenze
1858 pagine 227