Hoc in sulphure primum, et colophonia fere semper obvenit: nempe haec renuunt accipere ab hac bractea fucata, quae non renuunt accipere ab aliis laminis nudis.
CXXI. Quin, inter ipsa ligna non pauca inveni, quae ad infimum scalae gradum devenerant, nec tamen accipiebant a bractea stamnea gummata.
CXXII. Veruntamen et hanc ipsam exceptionem aliquid constantis prodere visum est mihi: nimirum bracteas aqua gummata fucatas praestare bracteis metallicis nudis, tunc cum corpus resinosum quod fricatur valde pollens est, sive cum a nullis, aut ferme nullis laminis metallicis accipit (CVI); has vero bracteas gummatas omnium deteriores esse, cum corpus resinosum ad inferiores scalae gradus descendit, sive accipit ab omnibus, aut fere omnibus laminis nudis.
CXXIII. Atque haec est illa aberratio quam (CXII) prospiciebam, quaeque scalam metallorum a me descriptam invertit: siquidem bracteas aqua gummata linitas primum obtinere locum statuebam (CVI); hic vero ad ultimum detrusas cernimus. Quod spectat ad colorem, atque elasticitatem bractearum, inversio nulla mihi adhuc usque se obtulit: semper enim corpus resinosum prius a laminis ex metallo flavo, rufo etc. accipere, quam a laminis metallicis albis; itemque prius ab elasticis, quam a non elasticis deprehendi, ut statutum est (CVII, CVIII).
CXXIV. Investigata aptitudine laminarum metallicarum ignis sui impertiendi, restat ut accuratius investigemus repugnantiam in ipsis corporibus resinosis, praecipue lignis (de quibus agere propositum mihi est) accipiendi a metallis; et quomodo ab hac repugnantia gradatim recedant.
| |
|