Pagina (90/227)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Repugnantiam autem dico vim illam, qua perstant in electricitate defectiva sibi comparanda, licet laminis metallicis perfricentur.
      CXXV. Vidimus lignum nuper e furno eductum, adhuc modice calens omnino repugnare (CV); tractu vero temporis ab hac repugnantia sensim remittere, eoque deduci, ut jam ab omnibus laminis metallicis accipiat (CVI, CVII, CVIII, CIX).
      CXXVI. Porro in ligno nuper e furno educto tria mihi veniunt consideranda: maxima virtus electricitatis originariae; siccitas maxima; calor. Quaero igitur num omnia conferant; num unum, aut alterum per se: et si primum; quanta quodlibet parte.
      CXXVII. Calor certe conferre debet ut lignum subustum renuat accipere. Calorem enim igni potius effundendo corpora disponere novimus. At nec soli calori omnis repugnantia, nec vero multum ex hac illi tribuendum. Etenim lignum probe subustum, cujus tamen vis aliquanto concidit, hanc non integre recuperat, etsi illud soli expositum incalescere curemus: quippe non renuit accipere a pluribus bracteis metallicis, quibus porro pergit dare lignum e furno eductum, quod ferme refrixerit.
      CXXVIII. Maxima virtus magis conferre videtur. Reapse ligna, validiores effectus edunt, ea ut plurimum sunt, quae magis renuunt accipere a laminis metallicis. Quod et facile concipitur, si illud solum attendatur, haec ligna affectare electricitatem defectivam (X, XI): quid enim magis consentaneum, quam eo expressius affectare, quo major inest vis?
      CXXIX. Dixi ut plurimum ligna insigniori virtute pollentia magis repugnare, non semper: quandoquidem et debiliora inveniuntur, quae magis repugnant, quam praestantiora.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Collezione dell'opere del cavaliere conte Alessandro Volta patrizio comasco
Tomo Primo - parte prima
di Alessandro Volta
Editore Romei Firenze
1858 pagine 227