Pagina (145/193)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Inter praecipuas quaestiones nondum constitutum est, num in experimentis Galvanii validissimae, quae excitantur, contractiones musculorum, et artuum motus, ob duplicem metalli attactum hinc musculo, inde nervo animalis rite dissecti, ac praeparati, qui motus electrico fluido, ab una ad aliam partem per arcum conductorem irrumpenti, deberi vix est qui dubitet, ideo eveniant, quod hocce fluidum sponte, seu vi ipsa organorum animalium, ad hanc vel illam partem tendat, quo in casu vera, ac propria animalis electricitas dici mereretur, quodque Cl. Galvanius tuetur; num, inquam, aliquando saltem hoc ita fiat, an, quod pluribus in casibus aliter evenire jam prorsus demonstravi, metalla in experimentis adhibita, cum partibus animalium succo plenis admoventur, atque apte applicantur, per se ac propria virtute fluidum electricum, alias quietum, turbare, concitare, pellere queant, adeo, ut organa animalia non nisi passive sese habeant. Equidem metalla, quin et carbones lignorum optimos non solum perfectissima esse electricitatis deferentia, verum et jam excitantia ope simplicis contactus, indubiis nuper experimentis evici. Prius, scilicet metallis atque carbonibus ligneis electricitatem undecunque excitatam, h. e. ad aequilibrium, quod amiserat, restituendum nitentem, facillime traducendi vim inesse jam notum erat. Posterius vero, nempe iisdem corporibus posse electricae materiae aequilibrium turbari novamque creari electricitatem, meum inventum est. Debilem hanc profecto, ac communibus electrometris, quamvis exquisitis, nullo modo detegendam, sed quae nerveis fibris, quas forte offendit, musculisque convellendis par sit, absque ulla frictione, aliove artificio, modo apte applicentur aquae, aut corporibus aqueo humore imbutis, cujusmodi sunt nervi atque musculi animalium sive viventium, sive recens enecatorum, revera excitant metalla carbonesque vi ac virtute propria, quatenus ipsa fluidum electricum impellunt coguntque ad ingressum vel egressum, e superficie, quam contingunt.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Collezione dell'opere del cavaliere conte Alessandro Volta patrizio comasco
Tomo Secondo - parte prima
di Alessandro Volta
Editore Romei Firenze
1858 pagine 193

   





Galvanii