At vero si duobus in locis positae sint hujusmodi armaturae nervorum metallicae, ex uno eodemque metallo conflatae, atque inter se aptissimo quovis conductore communicent, quid tunc expectandum? Fortasse utraque armatura fugiet vel evomet tantillum fluidi electrici, sed obsistent sibi invicem aequali nisu, atque adeo nullus ex una ad alteram eveniet transfluxus, circulatio nulla. Ergo ad diversa metalla confugiendum, quae prout inaequali, vel etiam contraria vi in attractum corpus agunt, transfluxum tunc satis magnae copiae fluidi electrici, si arcus conductor non desit, cient et usque promovent ab una scilicet ad aliam partem, quas ipsae armaturae obtegunt. Quae quidem partes si, ut et reliquae intermediae, satis deferentes sint, fluidum electricum jugiter in gyrum abripietur. Iam vero si illud in hoc continuo fluxu ac in qualibet circuitus parte nervos, sive sensui, sive motui inservientes, offendit, hos excitabit, ita, ut pro muneris, quod obeunt, diversitate aut sensationem pariant, uti in apice linguae contingit, quae sapore vel acido, vel alcalino afficitur juxta novissima mea experimenta, prout fluidum electricum ingreditur exitve ex ipso apice linguae, aut contractiones musculorum motusque artuum excitent, quod saepius evenit, cum nempe illud in nervos crurales, aut brachiales, aut quoslibet motibus voluntariis dicatos, qui latissime patent, incurrit. En rationem phaenomenorum, quae fidenter nimis electricitati animali adscribuntur, quaeque ego electricitati artificiali, sive extrinsecus excitatae, tribuere malim.
| |
|