Pagina (147/193)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      At nullumne prorsus erit in omnibus Galvanii experimentis, quod illa jure sibi vindicare queat? Hoc equidem non ausim definire. Dico tantum, illa omnia, in quibus irrito successu metalla aequalia adhibentur, et, ut contractiones musculorum efficiamus, ad diversa confugiendum est, nihil valere ad veram ac propriam organorum electricitatem, activam nempe, adstruendam, cum illa organa passive se habere videantur. Porro ejusmodi casus, in quibus non nisi contactu metallorum diversae speciei excitari possunt motus musculares, sunt longe plures; paucissimi contra ea dantur, in quibus etiam ope ejusdem metalli contingunt, cumque vix percipienda diversitas aliquando efficiat, ut vel metalla ejusdem nominis ac speciei aliquibus edendis effectibus non imparia sint, valde dubitandum videtur, quominus tunc etiam, cum armaturae metallicae prorsus similes invicem esse videntur, et nihilo tamen minus excitandis motibus musculorum inserviant in partibus animalium praeparatorum, in quibus denudati nervi adhuc eximia pollent excitabilitate, inperceptibilis aliqua differentia in superficie saltem metallorum plus minusve aspera etc.: in caussa sit, cur fluidum electricum etiam hic ad transfluxum cieatur.
      „Etiam si tandem electricitas haec animalis activa in organis, quam Galvanius tuetur, iterum evanescat, stabit tamen incomparabilis ac miranda fibrarum, praecipue nervearum, excitabilitas, ope stimuli electrici. Ex altera quoque parte remanebit novum electricitatis artificialis principium, a me detectum, quod maximam huic scientiae lucem afferre potest, nempe vis ac virtus metallorum et carbonis concitandi atque pellendi fluidum electricum, ope simplicis contactus cum corporibus quibuslibet humidis ac per hanc ipsorum qualitatem deferentibus; id quod certis experimentis extra corpora animalia institutis confirmavi„.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Collezione dell'opere del cavaliere conte Alessandro Volta patrizio comasco
Tomo Secondo - parte prima
di Alessandro Volta
Editore Romei Firenze
1858 pagine 193

   





Galvanii Etiam Galvanius