•220 Documento XVII.
mus quidem, sed direptione consumpta, tandem pars D. Abbatis de iure suum esse alligavit, ad quod pro-bandum prius ostendit eartulam publieam formam ha-bentem testibus roboratam, qua eontinebatur, quod fundator, et dotator praephati Monasterii optulit idem cum dote sua monasterio Cassinensi, prò redemptione animae suae, et suorum; censumque, et pensionem eo nomine praephato monasterio annualiter persolvendam constituit: aliam deinceps eartulam ostendit qua Petrus quondam Aprutinus episcopus monasterio S. Nicholaii
praedium sui patrimonii optulit et inter cetera.........
offerri eadem eartula praephatum monasterium, cui res offerrebatur esse in subiectione monasterii Cassinensis quae rudem eartulam esse, publicae formae et testium auctoritate subnixa est hodie etiam et dieta privilegia Romanorum pontificum non tantum a Calisto, et caeteris praenominatis, sed etiam a multis aliis retro Sanctis Pontificibus, in quibus omnibus, quae et legere et recitare longum erat, ecclesnie S. Nicholaii cum Cellis et pertinentiis suis possessio solempniter fuerat confirmata.
Quibus omnibus utrinque diu,multumque..............
venerabiles, episcopi Benedictus Marsicanus et Sicinol-fus Valvensis, cum aliis, qui secum aderant clericis, ac laicis in sententiam, et Iudicium diffinitivamque tule-runt, et secundam ea, quae proposita sunt perpetuum silentium episcopo Aprutino, vel subeessoribus eius de praefata causa, et proprietatc. monasterii S. Nicholaii, cum cellis, et pertinentiis suis omnibus iamphatis, ut neque ipse neque subeessores sui deinceps audeant quamlibet monasterio Cassinensi controversiam inferre, et totum praephatum Monasterium cum omnibus pertinentiis suis monasterio Cassinensi in proprietate libere deinceps adiudicatum est. Nos ergo secundum iudicium te Abbatem Cassinensem de proprietate, et possessione