•232
Documento XVII.
Ex Lib. V.
... Raynaldus Comes Aprutii quia Dominus Abbas non processerai per eum in factum istud (1) ad adversario-rum sugestionem misit, et expulsis Monachis quos ibi dominus Abbas investiverat nullo iuris ordine conservato, fecit eum violeuter destituì. Sed quia Domini Abbatis vigilantia circa frequens Ministerium huius Ec-clesiae valde sol licita ad omne quod nocere posset se muniebat solerter, et quia undique circumurgebant prosequentur angustiae undique necessaria erant cir-cumspecta monimenta. Ofennates igitur campum Dole-sengindnm qui buie monasterio et solis competit Carpineto et Pharae proprietatis sibi iure vindicantes propter voluntatem Domini Abbatis violenter invase-ruut et teritorio fisco animalibus occupaverunt, requisiti a Domino Abbate, ut quod illicite deliquerunt cor-rigerent penitus facere renuerunt. Abbas ergo virorum eollectam multitudinem ad evacuanduni campum trans-misit qui pergentes inciso teritorio, et animalibus partita ferro caesis, partim usque domum vivis deductis, et ceteram inventam suppellectilem secum deferentes vi-ctores cuni gaudio remearunt ad propria. Sic nimirum omne de campo litigium solvit.
Verum quia saepe bonos ad tempus exercet adver-sitas callidi hostis antiqui colubri tortuosi sibilus filios huius Ecclesiae populum Carpineti efl'reni commovit impulsu adversus Dominum et adversus Christum eius, idest adversus Venerabilem Patrem Abbatem Oliverium
(1) Il fatto cioè dell'esser ricorso l'Abate Oliviero ai regii giustizieri, iuvece che al suo conte Rinaldo, per una causa di possesso de! suo monastero di Carpineto.