Documento XXl'III.
'233
quidam ad demolitionem cuiusdam Casalis, quod idem Dominus Abbas feeerat in Monte Somato misera se societate conglutinarunt, quos praenominatus Pater et Dominus, ne super hoc ultra procederent constanti mandato prohibuit in primis eos obtestans iuramento quo huic monasterio et ei tenebantur obnoxii : secundo eos qui mandatum eius excudernnt Anathematis inno-davit sententia praemittens se cuicuinque terras abstu-leret cambium equum et coinpetens redditurum et sa-tisfacturum. In omnibus his non est aversus furor eorum sed adhuc ad iniquitatem sunt. raanus eorum extortae. Euntes igitur ad Comitem Rnynaldum Aprutii pacti sunt pecuniain illi dare si ipse faccret destrui iamdictum Casale, quod antefatus Comes pecuniae avidus promisit, promissum postmodum exsequens facto. Illi autem abeuntes concilium iniierunt et conspirantes simul omnes coniuraverunt, nam eonspiratores etiam in Venerabilis Abbatis praesentia violentcr homines contra prohibi-tionem ipsius ad conspirationem trahebant multosque invitos turare compellebant persolvere pecuniam quam pepigerant. Quid plura? destructo praescripto Casali, destruitur Carpinetum extorta pecunia centum bizan-tiorum vel plurium. Flebat nimirum cum omnibus fra-tribus Monasteri! frater noster senior, et de iniqua concussione lacerantium fìorum gravabatur.
Ex Libro VI.
. .. Veruin quia priusquam (novus Abbas Boamundus) a Domino Papa (Alexandre III) munus benedictionis acciperet Regiam fidelitatem illum oportebat iurare, ideo Panormum adiens; et facta Additate Domino Regi Siciliae Guilelmo II alacris remeavit ad propria affe-rens literas capitulo, et universis hominibus huius Ec-