Documento XXl'III.
'237
conquirendum regnum praemiserat, nos castellis et omnibus ablatis restituit suscipiens Monasterium cum omnibus suis sub tutela et protectione sua constituens Gualterium de Camarda Comestabulum suum luiius restitutioids exequutorem, qui veniens Carpinetum et a supradietis Riccardo et Federico (sic) praepeditus, quia dolor est dcserere quod delectat, praeceptum Domini Comitis, non potuit exequi. Iterum ergo reversus ad Comitem, et ab eo in lenimento Civitatis Theatinae li-teras protectionis accipiens praenominatum reduxi Comestabulum, qui veniens fortioris robore mandati suc-cinctus, in Dominico die solemnis Pentecostes nos castellis et omnibus ablatis restituit, expulsa supra-dictoruin adversariorum familia. quae a remotis, et di-versis locis eollecta uberem agrum pastura confluxerat.
Cum autem famosissimus quondam Rex Rogerius duos filios genuisset, Rogerium videlicet primogenitum suum, postmodum ducein Apuliae et Guilielnium post mortem patris, et primogeniti fratris Regem Siciliae. Rogerius Apuliae Dux reliquit superstitem unigenitum suum nomine Tancredum, Guilielmus vero alterum nomine suo Guilielnium reliquit tiJium. et haeredem coronae successorem et Regni. Hic amitam suam Con-stantiam sororem sui Patris Henrico Romanorum Imperatori matrimonio copulavit. Postmodum vero mov-tuus si ne haerede se sedem vacantem et sceptrum dimisit inane. Post modicum igitur tempus pracnomi-nati Rogerii Ducis tilius a populo electus et plebe un-gitur et coronatur in Regem. Sed quia certainen praemia magna movent Henricus Romanorum Imperator ad conquirendum sibi regnum quantum potuit laboravit; viri-liter ergo et satis potenter regnum istud invadit. et capta Terra Laboris obsedit Neapolim: indo post longam