I.IBER QUARTU8. 159
iuxta vel prope fontes per duas cannas ad mensnram comunis nec lapides in ipsis fontibus proiciat, videlicet in fontibus de nuce gratiana bencivengha, de ponte vi-tiole et bonifilii et potatoriis eorundem. Item in fonte sancti leuterii1 et omnium aliorum fontium de perti-nentiis Terami. Et si quis vel si qua contrafecerit solvat vice qualibet penam duorum soldorum, et denunctiantis sacramento credatur. Item quod lucernaria fontis gensane discooperiantur et certa signa ibi ponantur, et eius cursus bis in anno evacuetur et purgetur.
De non claudendo, occupando, capicndo viam semitam et cursum aque nec fadendo cavatas - Rubrica XXIX.
Assisiam facimus quod si quis vel si qua clauserit ceperit seu occupaverit viam semitam vel cursum vel cavatam seu cavatas feccrit in quibus aque coadunaren-tur in preiudicium alicuius et exinde denunctiatus vel accusatus ab aliquo fuerit debeat aperire reaptare emendare et reficere ad mandatum Judicis vel notarii ca-pitulorum et penam incidat vice qualibet decem soldo-rum et teneatur ad emendationem dampni, si propterea dampnum acciderit.
De non laborando prope confine-s nec ipsos confėnes extrahendo - Rubrica XXX.
Assisiam facimus quod nullus et nulla laborare audeat seu laborari tacere nec laborando se appropinquare confinibus et prope confėnes possessionum alicuius in Teramo et eius villis pertinentiis circum circa per spatium duorum palmorum ad minus, ad hoc ut ipsi confines in locis contixi et ipsa loca confinium semper ille (sic) re-maneant (?). Item quod nullus et nulla audeat sine li-centia illorum quorum sunt possessiones et terre in
1 Di queste fonti abbiamo detto nello Studio su questi Statuti, Parte X edilizia, Fontane.