Gal., Filza segnata sul dorso "9. Galileo. Lavori per servire alla vita di Galileo, raccolti dal Viviani e dal Nelli", car. 296-297, si ha di questa lettera un autografo, a tergo del quale si legge, di mano di GALILEO: Pref.ne e che, per le varietà di lezione che presenta, si deve giudicare una stesura anteriore alla stampa. Stimiamo superfluo registrare tali varianti.
Robertus Robertinus Borussus(625) Matthiae Berneggero,
amico singulari, salutem.
Ut primum, Vir Clarissime, Galilei Dialogorum De systemate mundi latinam ex italica lingua conversionem a te susceptam audivi, protinus elegantissimum, eruditissimum et piissimum ab eodem autore in hanc rem, ante 18 ante 20 annos, in gratiam Sereniss. Christinae Lotharingae, Magnae-Ducis Hetruriae, conscriptum Discursum, nondum hactenus, quod sciam, editum, a multis tamen curiose quaesitum, visum, exceptum, a me autem annis abhinc quindecim inter pretiosas italici mei itineris merces diligenter asservatum, tuae Dialogorum conversioni annectendum, ad te mittere constitui. Duplex huius propositi ratio mihi stetit. Nam et publicum bonum erat in oculis, cuius multum interesse duxi ut sapientissima monita eximiaque doctrina scripti illius patefiat omnibus; et vero honestas ipsa ad pium hoc officium, magni videlicet illius viri, novi astronomiae parentis, a rabido calumniantium latratu morsuque vindicationem, editione libelli, suscipiendam, inflammabat: cuius immensa in rem astronomicam beneficia adeo omnem viventium gratiam omnesque illi pro tantis meritis debitos honores sunt supergressa, ut sola eorum aeternum duratura memoria et perennitate compensanda nobis supersint.
| |
Filza Viviani Nelli Pref Robertinus Borussus Matthiae Berneggero Vir Clarissime Galilei Dialogorum De Sereniss Lotharingae Magnae-Ducis Hetruriae Discursum Dialogorum
|