Pagina (228/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Has autem calumnias licet insignis huius viri antehac edita opera (in quibus nihil quicquam Catholicae fidei et debitae erga Ecclesiam obaervantiae adversum reperire est) eiusque innoxii mores et spectata virtus satis superque retundant, prae caeteris tamen hoc ipsius opusculum ad id videtur esse quam maxime appositum; quod eo nomine (pro meo erga ipsum cultu, iniquae eius sortis ad extremum misertus) in hunc finem ad te mitto, ut invicto hoc intimi eius affectus testimonio, opera tua typis divulgato, sincera viri pietas et candor omnibus bonis innotescat. Cum enim huius unius tantum insimulari possit, quod circa mundi systema sententiae Copernicanae olim assensum praebuerit (si tamen culpandus dici mereatur is qui, in propositione mere naturali, opinioni nondum damnatae subscripserit); et iam de hoc argumento, multis annis antequam de eo deliberatum esset, Discursus hic ab ipso sit conscriptus, in quo, simul cum doctrina et lincea, qua semper in omnibus quae tractat pollere cernitur, perspicacitate, submissa etiam eius erga Ecclesiam reverentia et summa in religionem ac fidem pietas adeo se produnt, ut a nullo, etiam eorum qui sanctimoniae celebritate claruerunt, quicquam religiosius in hoc argumento dici potuerit; si propter sententiam adversus eam doctrinam nuper Romae latam aliquatenus argui possit, quod in ea discernenda satis oculatus non fuerit, nequaquam tamen pravi ullius in hac re consilii culpari poterit: quin imo potius pietatis nomine, ab ipso luculenter in hoc scripto professae et patefactae, multum laudis et gratiae apud omnes bonos et sinceros promeriturus est; sicque calumniis invidorum disiectis et eversis, illorum iniuria apud probatos homines (ex quibus paucorum insignium severum et grave testimonium inepti vulgi fabulis semper anteponendum) non tam de fama viri detraxisse, quam ad nominis eius gloriam multum addidisse, comperietur, venerandi praesertim senis moderatione et constantia proterviam illorum infamante.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Catholicae Ecclesiam Copernicanae Discursus Ecclesiam Romae