Pagina (226/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Circa telescopia non iam tantam reperio difficultatem, et expecto ab auctore luculentam istius, quo usus fuit, explicationem; quoniam intelligo, litteras meas, quas per amicum Venetiis ad eum dederam(396), salvas in ipsius manus pervenisse(397).
      Doleo sane ex animo optimi senis casum, et metuo ne prorsus intercidant quae circa motus Iovialium per tot annos observavit. Verum quid agam? Sperabo meliorem eventum, quem illi animitus voveo: si quid autem sequius ei accidat, licet summo cum maerore (ut in necessariis fieri convenit) patienter feram. Utinam tabulas motuum Iovialium ante alia omnia transmisisset! non haereremus in hoc luto. Nam quod metuis, ne quid in posterum in tanto negotio, a nobis oscitanter neglectum, sero poenitendum supersit, frustra est: nulla enim unquam negligentia mihi poterit imputari, qui negotium pro virili semper promovi, efr in futurum etiam promovebo. Quominus autem omnia ex voto vestro non succedant, aliae causae sunt, quas iam non scribo.
      Illustrissimum Grotium meo nomine (quaeso) plurimum salutabis, omniaque officia mea eius Excellentiae offeres; teque ex animo valere ac gaudere cupio.
     
     
     
      3555*.
     
      COSTANTINO HUYGENS a RENATO DESCARTES [in Leida].
      Breda, 8 settembre 1637.
     
      Bibl. dell'Accademia delle Scienze d'Amsterdam. Mss. XLIX, Lettres françoises de Constantin Huygens, T. I, pag. 759. - Copia di mano sincrona.
     
      .... J'ai veu autrefois ce que Guido Ubaldo(398) en a escrit et depuis Galilaeo, traduit par le P. Mersenne(399); mais l'un et l'autre a pen de satisfaction, en imaginant que ces gens-la ne font qu'envelopper de superfluités obscures en deux ou trois positions, n'y ayant rien, à mon avis, qui se tienne d'une si claire et necessaire [facon?


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Venetiis Iovialium Iovialium Grotium Excellentiae Leida Accademia Scienze Amsterdam Lettres Constantin Huygens Guido Ubaldo Galilaeo Mersenne