Pagina (247/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quidni igitur fidenti animo eius ultimae perfectioni nunc adnitendum, et tanti tantopereque exoptati boni fruitio posteris est a vobis antevertenda, cum de eius praesertim successu tantum abest ut vobis sit desperandum, quin potius de eo spes certa a vobis sit concipienda? Nullus enim hominis ingenio in rebus humanis, quantumvis arduis, irritus hactenus fuit labor, dummodo obfirmatus et assiduus: idipsum evincunt omnes artes et scientiae, quae, in prima earum ruditate productae, pleraeque velut impossibiles iudicatae, postea tamen, ubi perpolitae fuere, intellectu cuiusvis(448) faciles et promiscuo usui accommodatae tandem evaserunt. Quod et in hoc invento eventurum esse, certo certius sperandum est. Non enim, postquam innotuerit, cessabunt homines(449), donec eius usum sibi familiarem reddiderint: maioris namque id est momenti pro communi hominum bono, quam ut, ubi semel detectum et compertum fuerit, postea, quasi neglectum, perpetuis rursus tenebris ab illis indiscriminatim addictum iri sperari possit. Praelationis autem honorem et praerogativam, qua nunc potimini, penes vos est, re maturata et ad perfectionem redacta, cum aeterna Illustrissimorum Ordinum (quorum auspiciis res per vos nunc agitur) gloria et immortali nominis vestri fama, sartam tectam conservare; quam si neglexeritis, ex rei ipsius natura necessario vobis in posterum praereptum iri(450), nullatenus est dubitandum: huiusque etiam est sententiae Illustrissimus Dominus Grotius.
      Vale, et Nob. D. Realio (cui post meas(451) ad illum, ante tres septimanas ad te missas, in praesentia nil mihi scribendum superest) salutem a me plurimam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Illustrissimorum Ordinum Illustrissimus Dominus Grotius Nob Realio