Galilaeo Galilaeo
Amicissimo S.
Post discessum Dominationis tuae, scripsi Parmam ad eum(369) quem putabam authorem fuisse problematis De lunarium montium altitudine(370): ab eo accepi responsum hac septimana, quod Domin. tuae una cum hisce meis transmitto(371), ut et Patri illi et D. tuae, atque adeo utrique mihique, ipse satisfaciam. Mitto etiam alteram epistolam Perusianam(372), in qua non solum auctor epistolae, sed Perusium ipsum, apud te se se purgare videtur, vel potius se se probare D. tuae. Ego eam accepi quatuor vel quinque diebus post quam scripta fuit, non in Iulio, sed Iunio(373); nec statim ad te misi, quod tunc scribere certas ob occupationes non potuerim. Hodie ad eandem respondebo, saltem ad ea quae ad me spectant: nam reliqua a D. tua expecto.
P. Clavius adhuc ibidem fixus est, ubi postremo salutatus est: incipit tamen quandoque oriri et occidere. Planetas, et si ex parte fatigati, fatigare tamen ocularibus non desistimus. In Mercurio, nisi Mercurium agnoscere non potuimus; scilicet vaferrimus agnosci non vult. Adhibitis acutioribus, atque cum Iove comparatus, visus est per vitra Iovi par sine vitro viso; nec defectum ullum certo discernere potui. Moveri circa solem esseque Venere sublimiorem, vel ex eo adducor ut credam, quod multiplicationem perspicilli, quantam Venus, cum nobis est vicina, libenter admittit, ipse non admittat; quin fixas simulet, et scintillatione imitetur. Et quamvis non putem, alia a D. tua in Mercurio visa esse, quidquid tamen illud est quod Galilaicum perspicillum viditque Florentia, fac saltem ut etiam Roma vidisse Galilaeum sciat.
| |
Galilaeo Dominationis Parmam Domin Patri Perusianam Perusium Iulio Iunio Clavius Mercurio Mercurium Iove Iovi Venere Venus Mercurio Galilaicum Florentia Roma Galilaeum
|