Pagina (202/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Haec sunt Marii instituto plane consentientia. De Veneris phàsesi Galilaeus, mense Novembri superioris anni, scripsit Pragam hoc aenigma Haec immatura a me iam frustra leguntur o y:(516); post tres menses aperuit aenigma sic: Cynthiae figuras aemulatur mater amorum(517). Ecce consensum inter Galilaeum et Marium.
      Oportet Mario esse perfectissimum ex Belgio instrumentum, quali quidem ego careo; nam Itali perfecta sua nimis aestimant. Opinor, non neglecturum esse Marium argumentum, quod ex hac illuminationis Veneris ratione extruitur pro Copernico, Braheo, Urso, Capella, quod Galilaeus multa cum festivitate explicavit literis Italicis, quae coniungentur, ut spero, cum mea Dioptrice(518), quae Augustae imprimitur. Quod si interim consuli potest Marius, consulatur; ego enim hanc epistolae Marianae particulam adiungam Galilaei literis(519), nisi diversum interea Marius a me petierit.
      Velim scire, an et in Saturno novi quid agnoscat Marius. Gratulor etiam de inventis duorum Iovialium satellitum periodis. Scripsit Galilaeus superiori Decembri: Spero che haverò trovato il metodo etc.(520) Ego mensibus Aprili et Maio, instrumento non valde excellenti, quo supremum rarissime cernere potui, periodum pene-supremi invenisse videor. Octo dierum spacio circumit; Galilaeus supremo dies, ni fallor, 15 dedit. Inventis duorum motibus, oportet et reliquorum tandem inveniri posse, ope boni instrumenti....
     
     
     
      567.
     
      LODOVICO CARDI DA CIGOLI a GALILEO in Firenze.
      Roma, 11 agosto 1611.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. I, T. VI, car.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834

   





Marii Veneris Galilaeus Novembri Pragam Haec Cynthiae Galilaeum Marium Mario Belgio Itali Marium Veneris Copernico Braheo Urso Capella Galilaeus Italicis Dioptrice Augustae Marius Marianae Galilaei Marius Saturno Marius Iovialium Galilaeus Decembri Spero Aprili Maio Galilaeus Firenze