Pagina (38/834)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      . Omitto, quod improprie dicitur, praeeminere extra circulos maximos [vedi figura luna2.gif]ae montes: omnes enim eminentiae ad maximos circulos referuntur; mensurantur enim per perpendiculares lineas, iuxta quas maximorum tantum circulorum superficies extendutur. Considero autem, velle authorem, ex a me allatis phaenomenis lacunas potius ac voragines solum introrsum, non autem montes extra praeeminere; quod tamen falsum est. Nam si superficies [vedi figura luna2.gif], alioquin aequabilis ac perpolita, lacunis tantum hinc inde scateret, profecto in confinio luminis et umbrae sinus tantum aliqui obscuri intra luminosam partem(116) curvarentur, ut in apposita figura; nullae autem cuspides illuminatae, omnino a plaga lucida separatae, intra tenebras reliquae partis emicarent: cuius oppositum docet experientia. Amplius, omnes fere magnae et antiquae maculae, quae scilicet acie naturali videntur, iugis altissimis sunt circumvallatae; quod inde constat, quia, dum terminus illuminationis super ipsas maculas transit, supra infraque illas prominent veluti [vedi figura 470b.gif] promontoria quaedam, super tenebrosam partem scandentia longoque ductu extuberantia, ut altera prae se fert delineatio: quod nulla ratione in superficie aequabili, at cavitatibus tantum nonnullis corrosa, locum potest habere. Amplius, maculae illae nigerrimae(117) quae procul a confinio lucis intra partem luminosam creberrimae visuntur, si voragines solum, infra superficiem [vedi figura luna2.gif] excavatae, forent, nullis montium iugis circumseptae, earum orificia ex adverso solis posita nullam profecto proiicerent umbram: modo experentia contrarium docet.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XI. Carteggio 1611-1613
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 834