Rem breviter totam exponam.
Saturnus apparet nobis non esse rotundus, sed figurae ovalis, diametro maiori huius figurae(501), aequinoctiali parallela.
Iupiter continuum habet satellitium quatuor planetarum, qui eum semper comitantur, et in girum circa ipsum continuo aguntur, et singulis horis diversas habent positiones et aspectus ad invicem; semper autem in linea apparent. Ipse autem Iupiter est omnino rotundus semper.
Mars nihil habet singulare.
Venus omnino circa solem verti, similiter et Mercurium, compertum est, ita ut centrum illorum motus sit centrum solis; Venusque nova Cynthia vocata est, eo quod omnino sicuti luna crescat et decrescat.
In luna maculas non satis posse per raritatem et densitatem salvari, etiam plus quam probabile habemus.
Mercurium satis diu consideravimus, quamvis raro; sed cuius figurae sit, adverti non potuit propter scintillationes nimias: valde enim scintillat hoc astrum.
Pleiades triginta trium stellarum constellatio est; Nebulosa Praesepis, 37.
Si apud vos huiusmodi (?) specilla non extant(502), quandoquidem (?) hic illa nos ipsi, mathesis studiosi, construimus, mittam ad V. R., cuius precibus et Sacrificiis me enixe commendo.
Romae, 23 Iulii 1611.
Vester in Christo Servus
Gregorius a S.to Vincentio.
Fuori: Reverendo in Christo Patri
Iacobo Stratio, Rectori Collegii Brugensis.
Brugas.
In Flandria.
563*.
MARGHERITA SARROCCHI a GALILEO in Firenze.
Roma, 29 luglio 1611.
Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. I, T. XIII, car. 8. - Autografa la sottoscrizione.
Molto Ill.re Sig. mio Col.mo
| |
Iupiter Mercurium Venusque Cynthia Nebulosa Praesepis Sacrificiis Iulii Christo Servus Vincentio Reverendo Christo Patri Stratio Rectori Collegii Brugensis Flandria Firenze
|